Pacierz po łacinie

 

SIGNUM SANCTAE CRUCIS (znak krzyża św.)

+ In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

DOXOLOGIA IN HONOREM SANCTISSIMAE TRINITATIS (Chwała Ojcu...)

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

ORATIO DOMINICA (Ojcze Nasz)

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

SYMBOLUM APOSTOLORUM (Skład Apostolski)

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae; et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum; qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine; passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus; descendit ad inferos; tertia die resurrexit a mortuis; ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis; inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum; sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem; remissionem peccatorum; carnis resurrectionem; vitam aeternam. Amen.

SALUTATIO ANGELICA (Pozdrowienie anielskie)

Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

DECALOGUS (Dekalog)

Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.

1. Non habebis deos alienos in conspectu meo. Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra. Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea.
2. Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit.
3. Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua. Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu. Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati.
4. Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
5. Non occides.
6. Neque moechaberis.
7. Furtumque non facies.
8. Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
9. Nec concupisces uxorem proximi tui.
10. Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius sunt.

ORATIO AD ANGELUM CUSTODEM (modlitwa do Anioła Stróża)

Angele Dei, qui custos es mei, me, tibi commissum pietate superna, illumina, custodi, rege et guberna. Amen.

SALVE REGINA (Witaj Królowo)

Salve, Regina, mater misericordiae, vita, dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exules filii Hevae. Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eja ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Jesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

SUB TUUM PRAESIDIUM (Pod Twoją obronę)

Sub tuum praesidium confugimus, sancta Dei Genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta, Domina nostra, Mediatrix nostra, Advocata nostra, Consolatrix nostra. Tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo Filio nos repraesenta.

ORATIO AD S. Joseph (Modlitwa do św. Józefa)

Virginum custos et pater, sancte Ioseph, cuius fideli custodiae ipsa Innocentia Christus Iesus et Virgo virginum Maria commisa fuit; te per hoc utrumque carissimum pignus Iesum et Mariam obsecro et obtestor, ut me, ab omni immunditia praeservatum, mente incontaminata, puro corde et casto corpore Iesu et Mariae semper facias castissime famulari. Amen.

ANGELUS (Anioł Pański)

V. Angelus Domini nuntiavit Mariae.
R. Et concepit de Spiritu Sancto.

Ave, Maria, gratia plena...

V. Ecce ancilla Domini,
R. Fiat mihi secundum verbum tuum.

Ave, Maria, gratia plena...

V. Et Verbum caro factum est,
R. Et habitavit in nobis.

Ave, Maria, gratia plena...

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V. Oremus. Gratiam tuam, quaesumus, Domine, mentibus nostris infunde; ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

ORATIO AD SANCTE MICHAEL ARCHANGELE - exorcismus de Leo XIII
(Modlitwa do św. Michała Archanioła - egzorcyzm Leona XIII)

Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio; contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperat illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae Caelestis, satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen.

 


Ostatnia modyfikacja: 2012.04.14 06:50,

Msza po dawnemu...

Tradycja zanegowana

Dekalog

Mszalik

Mity i prawda

Zamów Nova et Vetera

Nasze rekolekcje

rekolekcje

Libri Selecti

Libri Selecti

Summa liturgiae

O nas

Czas na przywrócić prawdziwego ducha łacińskiej cywilizacji i polskości! Koniec bierności, czas zatrzymać i odeprzeć wrogów Kościoła, cywilizacji i polskości! Czas się podnieść i wyjść odważnie naprzeciw wrogom…
Czytaj dalej >>>

Potrzebujemy pomocy



Newsletter

Po zapisaniu się do Newslettera otrzymasz od nas 3 prezenty:
1) 15 tekstów liturgicznych, modlitw i pieśni (łac. i pol.)
2) encyklikę Piusa X "Pascendi dominici gregis"
3) encyklikę Benedykta XVI "Deus caritas est".

Czytelnia

Wyszukaj na stronie

Newsletter

To co najważniejsze prześlemy na Twój e-mail!